monumenta.ch > Beda Venerabilis > bnf5018.175 > ad Hebraeos,3865 > csg42.87 > sectio 4 > bnf10439.12 r > csg48.127 > bnf11947.86 v > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 25, 3
Quo genere apud nos scriptae sunt Parabolae Salomonis et Ecclesiastes, quae in sua lingua, sicut et Psalterium, metro constat esse conscripta. Coenon est, vel micton, in quo poeta ipse loquitur, et personae loquentes introducuntur, ut sunt scripta et Ilias et Odyssea Homeri, et Aeneis Virgilii; et apud nos historia beati Iob, quamvis haec in sua lingua non tota poetico, sed partim rhetorico, partim sit metrico vel rhythmico scripta sermone.